Curia Regis Roll 143
Published online by Cambridge University Press: 23 March 2023
Summary
Membrane 1
PLACITA APUD WESTMONASTERIUM IN OCTABIS SANCTI MICHAELIS CORAM R. DE THURKELBY ET SOCIIS SUIS ANNO REGNI REGIS HENRICI FILII REGIS JOHANNIS TRICESIMO QUARTO INCIPIENTE TRICESIMO QUINTO
930 Warr’. Agnes que fuit uxor Rogeri Heyrun petit versus Ricardum de Vernun terciam partem dimidie virgate terre cum pertinenciis in Cherchelaleford’ ut dotem suam etc. Et Ricardus venit et vocat inde ad warantum Willelmum de Wavre et Julianam uxorem ejus. Habeat eos in octabis sancti Martini per auxilium curie.
931 Kanc’. Matillis que fuit uxor Roberti de Langefeud’ petit versus Willelmum filium Reineri medietatem vij. acrarum terre cum pertinenciis in Notstede ut dotem suam etc.
Et Willelmus venit et dicit quod non debet ei inde ad hoc breve respondere, quia dicit quod ipse nichil tenet de predicta terra nec unquam tenuit, immo Nicholaus filius ejusdem Willelmi illam tenet: et ipsa non potest hoc dedicere. Et ideo consideratum est quod predictus Willelmus inde sine die; et Matillis perquirat sibi per aliud breve si voluerit.
932 Sumers’. Walterus de Pavely per attornatum suum optulit se quarto die versus R. le Bygot de placito quod permittat ipsum habere communam pasture in Merston quam in ea habere debet et solet etc. Et Ricardus non venit et fuit attachiatus per Willelmum de Canestr’ et Rogerum Dunel. Ideo ponatur per meliores plegios quod sit a die sancti Michaelis in unum mensem; et primi etc.
933 Norht’. Johannes persona de Couegrave summonitus fuit ad respondendum Thome de Bisserdon’ de placito quod reddat ei quamdam cartam quam ei injuste detinet etc., et unde idem Thomas per attornatum suum dicit quod cum quidam Henricus frater ipsius Thome cujus heres ipse est, emisset quoddam tenementum de quodam Johanne de Barnevill’ pro viginti marcis quas idem Henricus ei debuit pro predicto tenemento, ita quod idem Henricus solvit ei centum solidos de predictis xx. marcis, et postea obiit uterque eorum ante terminum solucionis qui aretro fuit prefixum, et predictus Thomas semper fuisset paratus reddere predictam pecuniam heredi predicti Johannis de Barnevill’, predictus Johannes persona detinet ei predictam cartam injuste; et unde dicit quod per detencionem illam deterioratus est et dampnum habet ad valenciam xl. solidorum.
- Type
- Chapter
- Information
- Curia Regis Rolls preserved in the Public Record Office34-35 Henry III [1250], pp. 171 - 342Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2006