The basilisk, or cockatrice, is no longer a familiar animal. It was, however, well known in the Middle Ages from St. Isidore's alarming account, which was very widely quoted in the bestiaries:
basiliscus graece, latine interpretatur regulus, eo quod rex serpentium sit, adeo ut eum videntes fugiant, quia olfactu suo eos necat; nam et hominem vel si aspiciat interimit. siquidem et eius aspectu nulla avis volans inlaesa transit, sed quam procul sit, eius ore conbusta devoratur. a mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferunt cavernis in quibus delitescit; itaque eo visu fugit, quem ilia persequitur et occidit. nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. est autem longitudine semipedalis; albis maculis lineatus. reguli autem, sicut scorpiones, arentia quaeque sectantur, et postquam ad aquas venerint, δροφ⋯ βους et lymphaticos faciunt. sibilus idem est qui et regulus. sibilo enim occidit, antequam mordeat vel exurat.