Ad nostram omnium instructionem expedit ut nemo clausis oculis vel auribus vel aliquo sensuum inofficioso vivat, sed ex rebus oportet extrinsecis intrinsecus ædificari, per hæc sane, quia Cæci sumus ad futura. Præsentia quædam palam sunt, et præteritorum aliquot quæ non vidimus videre properemus. Quæ non audivimus, non fastidiamus, sed Deo futura commendantes, informari festinemus ex his in quibus nobis Dominus imitationem posuit, aut fugara nostrum semper orantes refugium, ut electionis puræ bonorum ipse in nobis consecutionem, et fugæ malignitatis ipse faciat effugium. Video juvenes quæ vident et audiunt vel spernere vel parvipendere, multosque domi torpentes, quorum senectus aut vilis est aut mediocritatem non evadit. Puerum vidi de cujus etiam cognatione glorior, inter nos et a nobis educatum, semper ab ore narrantis pendentem, majoribus suis hærentem, collegia bonorum quærentem, fortia quæque tentantem, nunquam otiosum, indefesse negotiosum, acerrimæ indagationis ad omnia honesta in tantum ut cum non esset literatus, quod doleo, quamlibet literarum seriem transcribere sciret. Antequam esset annorum xxti. matrera nostram et suam Angliam exivit, seque Philippo Flandrensium comiti solum alienigenam dedit, quatinus armis instrui mereretur ab ipso, ipsumque præelegit dominum; nec injuste, quoniam omnium hujus temporis principum excepto nostro strenuissimus est armis et regimine, postquam Henricus rex junior decessit, nostri filius Henrici regis, cui nemo, Deo gratias ! hodie par est. Decessit autem ille prænominatus Henricus apud Martellum mense quo hanc paginam apud Salmurum scripsi, die saucti Barnabæ apostoli, anno ab incarnatione Domini M°. c. octogesimo secundo, et suæ nativitatis xxvij°, vir novæ adinventionis in armis, qui militiam fere sopitam excitavit, et ad summum usque perduxit. Ejus possumus virtutes qui eum vidimus, ipsius amici et familiares, et gratias describere.