5 - Precedence in the convocation
Published online by Cambridge University Press: 11 January 2024
Summary
[36] Dominus Wintoniensis episcopus, sede London plena, sortitur nomen subdecani cuius nominis praetextu in congregatione episcoporum et cleri sedebit propinquius archiepiscopo a latere sinistro, nisi archiepiscopus Eboracensis fuerit praesens, quia tune idem archiepiscopus sedebit in parte dextra archiepiscopi Cantuariensis et Londoniensis episcopus a parte sinistra et dominus Wintoniensis proximus Londoniensis et sede Londoniensi vacante dominus Wintoniensis gerit vicedecani suffraganeorum Cantuariensis provinciae et creditur bene quod recipiet mandatum archiepiscopi pro clero convocando et pro communibus processionibus faciendis. Sed sede Londoniensi plena Wintoniensis de huiusmodi mandatis nihil intromittet, licet Londoniensis absens sive in remotis fuerit. In convocatione etiam cleri si coram archiepiscopo cum coetu episcoporum missa celebretur, si Londoniensis missam celebraverit seu absens fuerit, Wintoniensis a celebratore quaeret pacem et archiepiscopo deferet.
Memorandum quod illo tempore quo Dominus Robertus de Winchelsea Cantuariensis archiepiscopus fuit per papam suspensus ab administratione spiritualium et temporalium archiepiscopatus, Magister Willelmus de Testa, nuntius sedis apostolicae in Anglia habuit custodiam dicti archiepiscopatus, et scripsit Domino Henrico Woodlock, tune Wintoniensi episcopo tanquam decano suffraganeorum Cantuariensis provinciae, sede Londoniensi vacante, ut ipse Magistum Stephanum de Segrave tune dominum Londoniensem electum in episcopum consecraret, et sic fecit.
Item memorandum quod Henricus episcopus Wintoniensis coronavit regem.
[37] Habet Cantuariensis archiepiscopus in collegio episcoporum episcopos Londoniensem decanum, Wintoniensem cancellarium, Lincolniensem vicecancellarium, Sarisburiensem praecentorem, Wigorniensem capellanum, Roffensem cruciferarium.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 612Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024