Published online by Cambridge University Press: 11 January 2024
Royal writ for parliament
Elizabeth, Dei gratia Angliae, Franciae et Hiberniae regina, fidei defensor etc., reverendissimo in Christo patri Matthaeo, eadem gratia Cantuariensi archiepiscopo, totius Angliae primati, salutem. Quia de avisamento et assensu concilii nostri, pro quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos statum et defensionem regni nostri Angliae ac Ecclesiae Anglicanae concernentibus, quoddam parliamentum nostrum apud civitatem [270v] nostram Westmonasterium secundo die Aprilis proximo futuro teneri ordinavimus, et ibidem vobiscum ac cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni nostri colloquium habere et tractatum. Vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter iniungendo mandamus, quod consideratis dictorum negotiorum arduitate et periculis imminentibus cessante excusatione, quacunque dictis die et loco personaliter intersitis nobiscum ac cum praelatis, magnatibus et proceribus praedictis, super dictis negotiis tractaturis vestrumque consilium impensuris. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac salvationem et defensionem regni et ecclesiae praedictorum expeditioni dictorum negotiorum diligitis nullatenus omittatis, praemonentes decanum et capitulum ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac archidiaconos totumque clerum vestrae dioceseos, quod iidem decanus et archidiaconi in propriis personis suis, ac dictum capitulum per unum, idemque clerus per [27lr] duos [sic] procuratores idoneos plenam et sufficientem potestatem ab ipsis capitulo et clero divisim habentes, praedictis die et loco personaliter intersint, ad consentiendum his quae tune et ibidem de communi consilio dicti regni nostri (divina favente dementia) contigerint ordinari. Teste me ipsa apud Westmonasterium, decimo quarto die Februarii, anno regni nostri tertio decimo [14 February 1571].
Reverendissimo in Christo patri M[atthaeo], eadem gratia Cantuariensi archiepiscopo, totius Angliae primati, de veniendo ad parliamentum. Cordell
(Consimilis summonitio emanavit in 8 diem Maii anno Domini 1572 etc., apud Gorhambury, vicesimo octavo die Martii, anno regni nostri decimo quarto [28 March 1572].)
De summonitione convocationis
Elizabeth, Dei gratia Angliae, Franciae et Hiberniae regina, fidei defensor etc., reverendissimo in Christo patri Matthaeo, eadem gratia Cantuariensi archiepiscopo, totius Angliae primati et metropolitano, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos securitatem et [27 lv] defensionem Ecclesiae Anglicanae et pacem et tranquillitatem, bonum publicum et defensionem regni nostri et subditorum nostrorum eiusdem concernentibus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini, rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis, universos et singulos episcopos vestrae provinciae ac decanos ecclesiarum cathedralium, necnon archidiaconos,
To save this book to your Kindle, first ensure [email protected] is added to your Approved Personal Document E-mail List under your Personal Document Settings on the Manage Your Content and Devices page of your Amazon account. Then enter the ‘name’ part of your Kindle email address below. Find out more about saving to your Kindle.
Note you can select to save to either the @free.kindle.com or @kindle.com variations. ‘@free.kindle.com’ emails are free but can only be saved to your device when it is connected to wi-fi. ‘@kindle.com’ emails can be delivered even when you are not connected to wi-fi, but note that service fees apply.
Find out more about the Kindle Personal Document Service.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Dropbox.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Google Drive.