Summary
Nicholans, permissione Divina Eliensis episcopus, dilectis nobis in Christo magistro sive custodi ac omnibus et singulis sociis collegii nostri Beatæ Mariæ Virginis ac Sanctorum Johannis Evangelistæ et Radegundis Universitatis Cantabrigiæ, collegii Jesu vulgariter sive communiter nuncupati, salutem, gratiam, et benedictionem. Cum nuper intervisitandum diocesin nostram, ad vos quoque personaliter visitandum, prout nostro personali incumbebat officio, declinaremus, inter cætera ipsum collegium nostrum per Reverendum in Christo Patrem et recolendæ memoriæ Dominum D. Johannem Alcock dudum Eliensem episcopum prædecessorem nostrum, abbatissæ et præexistentium inibi monialium ac monasterii dignitate, juribusq, ejusdem monasterii quibuscunque, ex mandato, authoritate, et expressa licentia domini nostri regis, primitus suppressis, penitusque deletis et extinctis, in collegium scholarium sive studentium, videlicet, de uno magistro et undecim sociorum ac sex puerorum numero erectum et fundatum, seu ut verius dicatur, fundari cœptum, et pene ab ipsis fundamentis noviter per eundem Reverendum Patrem ædificatum et constructum, comperimus: cæterum quia tantus pater morte præventus, quod pio conceperat animo, explere, et opus tam memorabile absolvere non potuit, quo fit, ut nec pro tanto numero sustinendo collegium prædictum sufficienter dotaverit, nec pro bono studentium regimine, ac recto et quieto vivendi ordine, servanda statuta aut ordinationes aliquas perfecte vel sufficienter ediderit: Nos igitur opus tam pium tamque devoti patris et optimi præsulis propositum, instinctu divino, ut speramus, inceptum, quantum cum Deo possumus, et spiritualiter et temporal iter firmiter stabiliri paterno affectu intendentes et magnopere cupientes ; ante omnia pro effrsenata juvenum libicline coercenda, et salubri bonoque ejusdem Collegii regimine, ac optata studentium quiete confirmanda, Spiritus Sancti gratia primitus invocata, ad statutorum nostrorum infra scriptorum, potentissimi domini nostri regis licentia nobis ad hoc concessa, duximus procedendum, et procedimus in hunc modum qui sequitur.
- Type
- Chapter
- Information
- Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2009First published in: 1852