Summary
Omnibus ac Singulis Matris Ecclesiæ filiis præsentibus et futuris, Salutem. Cum nihil magis Dei gloriam illustret, et veritatem Religionis conservet, quam Literarum Studia recte et modeste constituta, tum morum atque honestatis cultus convenienter et decore habitus, et linguarum cognitio in omnium animis ac ingeniis diffusa; Idcirco nos Elizabetha Audley Domina Audley hujus Collegii Fundatrix, Edwardus North Dominus North, Thomas Pope Miles, Thomas Barber et Edmundus Martin, Armigeri, Executores Thomæ Audley prænobilis Ordinis Garteri Militis, Dni Audley de Walden, atq, Angliæ summi Cancellarii, dicti hujus Collegii Magdalenæ Cantabrigiensis fundatoris, ad Religionis, Morum et Literarum amplificationem has leges juxta tenorem ac præscriptum sui Testamenti ad meliorem Collegii gubernationem, sanciendas et ab omnibus in Collegio Studiosis observandas optimum fore duximus: Datum apud Londinium unanimi Consensu prædictorum fundatricis et aliorum Executorum sexto decimo die Februarii annis Regnorum Philippi et Mariæ Dei gratiâ Regis et Reginæ Angliæ, Franciæ, Neapolis, Jerusalem, et Hiberniæ, fidei defensorum, Principum Hispaniarum et Siciliæ, Archiducum Austriæ, Ducum Mediolani, Burgundiæ et Brabantiæ, Comitum Haspurgi, Flandriæ et Tirolis, primo et secundo (155¾).
Cum tria sint præcipua præcipuè consideranda, nimirum Dei cultus, probitas Morum, et Christianæ Fidei corroboratio, Deus imprimis colatur oportet a quo non solum vitæ puritas pietasq omnis, sed et eruditio quæque salutaris est speranda: iis demum habitis et perspectis, Deo gratulari, proximo consulere, et menti pii fundatoris melius respondere meliusq multò poterimus.
- Type
- Chapter
- Information
- Documents Relating to the University and Colleges of Cambridge , pp. 346 - 364Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2009First published in: 1852