Vesper adest: iuvenes, consurgite: Vesper Olympo
expectata diu vix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas:
iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !
Cernitis, innuptae, iuvenes ? consurgite contra:
nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes.
sic certest; viden ut perniciter exiluere ?
non temere exiluere: canent quod vincere par est.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !
Non facilis nobis, aequales, palma parata est:
adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
non frustra meditantur: habent memorabile quod sit.
nee mirum, penitus quae tota mente laborant.
nos alio mentes, alio divisimus aures;
iure igitur vincemur: amat victoria curam.
quare nunc animos saltem eonvertite vestros:
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !