Quomodo versus lyrici legendi sint, plerumque inter metricos constat, licet de origine singulorum versuum vel colorum dubia moveantur; at ne illud quidem confirmari potest in genere illo peculiari, quo multae strophae Pindari et Bacchylidis et nonnullae poétarum scenicorum compositae sunt. Quod in talibus versibus maxime conspicuum est, hoc est, quod metra τоû ἲσоυ et διπλασíоυ γéνоυς; in eis coniunguntur vel coniungi videntur, ita, ut ambitus utriusque partis aut par aut non multum maior minorve sit. lam antiqui metrici parum compertum habebant, qua ratione eiusmodi versus explicarent. Cum maior pars ceterorum versuum lyricorum (puta glyconeum ac pherecrateum, phalaecium, alia metra aeolica; versus logaoedicos; ionicos) etiam post Alexandri aetatem in usu essent et doctrina grammaticorum hanc quoque materiam complecteretur, pauca versuum illorum vestigia remanebant, postquam chori lyrici et dramatici conticuerunt. Habemus quidem Meliambos Cercidae eodem genere carmina pangere conati, quo clarissimi illi veteres, sed eos perlegentes statim sentimus artem intermortuam non ab isto Megalopolitano nova vita donatam esse; nihil enim frigidius cogitari potest, quam si quis oda pindarica recitata ad Cercidae versus se convertat eosque alta voce pronuntiare conetur. Metrici graeci et romani praeter paucos versus eosque singillatim genus nostrum non tractant nee quisquam ex eorum numero de genere toto disseruit. Horatium et suamet ipsum arte prae ceteris excellentem et doctrina metrica haud mediocriter imbutum non aliter ac nos huius aevi philologos nescire, quomodo carmina pindarica ab ipso poeta componerentur, ex Oda notissima (IV 2) patet, in qua Pindarum quisquis studet aemulari frustra in re desperata desudare perhibetur. Ad universam lyricorum graecorum artem pertinent, quae a Cicerone in Oratore (55, 183) affirmantur, qui tamen clausulis orationis numerosae operam dans rem metricam non neglexit: sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videatur oratio, maximeque id in optima quoque eorum poëtarum, qui λυρικоí a graecis nominantur, quos, cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio. Causam hanc vel maximam esse puto in nullo alio carmina pangendi genere musicam, saltationem, metrum tam arte cohaesisse; cum poësis non iam pars habebatur ῥυθμιξου, quod φθ⋯γγοδ, σχ⋯μα, συλλαβ⋯ definiebant, ut Aristoxeni terminis utar (fr. III Westph.), via stabilita ambitum singulorum versuum ac colorum statuere conarentur et indoloem pedum metricorum conicendo indicarent.