Prima. Arnulfus, dei gratia Lexouiensis ecclesie humilis minister, dilecto suo Egidio, Rothomagensi archidiacono, salutem.
Epistolas, que aliquando diuersis a me sunt destinate personis, in libellum redigi, tuoque desiderio postulas exhiberi. Adquieuissem libentius si scirem quod eas esses quasi furtiuum aliquid habiturus, quia in lucem prodire proprie imperfectionis conscientia non presumunt. Timeo enim, si publicis exponantur aspectibus, ne lectorem ieiune macies orationis offendat, michique ad iactantiam reputetur edicio; quam tamen non fastus ostentationis elicuit, sed instancia tue caritatis extorsit. Decreueram eas futuris non reseruare temporibus, sed omni protinus abdicare memoria, quia non satis de cultu sermonis uel sententiarum peritia conndebam. Mallem siquidem eas tenebris dampnasse perhennibus quam ridendi materiam inuidie prestitisse, que eo securius aliena subsannat quia sua simili periculo non exponit. Non enim ceteri nos uel nostra tuis oculis intuentur, a quo, si quid in nobis bonum est, magnificatur attentius, et imperfectioni uenia facilis indulgetur. Animi siquidem eorum, quos odii sibi uel inuidie uendicauit affectio, sicut benignitatem indulgentie nesciunt, sic rationis iudicium non attingunt, sed omnia metiuntur affectibus, nichil sua meritorum estimatione taxantes. Ego itaque uoluntati tue deesse non audeo, ne forte uerecundiam negligentiam putes, quia, sicut alternis amicitia conualescit obsequiis, sic alterutrius incuria procedente laxatur.