No CrossRef data available.
Published online by Cambridge University Press: 23 February 2010
Hæc sunt duodecim Maneria Sancti Pauli, quæ reddunt xlv. firmas integras in frumento, ordeo, et avena, ad panem et cervisiam statutis anni terminis, scilicet in qualibet firma xv. quarteria, (ad mensuram bracini, que fuerit de xii. quarteriis et dimidia ad mensuram ville, quarteria vero bracini continet vii. bus.) frumenti ad grudum; et iii. quarteria et dimidium dicte mensure ordei ad idem; et xvi. quarteria per factum bracini solvuntur de avena, pro una firma octo facti; et continet factus bracini xvii. bussell omnes avenæ ad brasium. Reddunt item cum qualibet firma xlvi. denarios ad liberaciones servientium bracini, praeter alios denarios assignatos de quibus dicitur infra, et præter denarios qui dantur pro buscha. Sandone reddit x. firmas, et est summa frumenti ad panem cl. quarteria frumenti; ad grudum xxxv. quarteria frumenti et totidem ordei ad idem; et clx. quarteria avenæ ad brasium. Summa denariorum premissorum qui solvuntur ad liberaciones servientium xxxviii. s. iiii.d. Erdele reddit quatuor firmas continentes lx. quarteria frumenti ad panem; ad grudum xiiii. quarteria frumenti et totidem ordei ad idem; et lxiiii. quarteria avenae. Summa denariorum xv. s. iiii. d. Tillingham iiii. firmas continet tantum in frumento, ordeo, avena, et denariis quantum et manerium de Erdele. Sutton duas firmas continentes xxx. quarteria frumenti ad panem; ad grudum vii. quarteria frumenti et ordei totidem ad idem; et xxxii. quarteria avense, et ad liberaciones servientium vii. s. viii.