No CrossRef data available.
Published online by Cambridge University Press: 24 July 2012
Invenit nuper doctissimus et rerum numismaticarum peritissimus, Carolus Combe, S. R. et S. A.S. in gazophylacio praestantissimo celeberrimi Guilielmi Hunteri, M. D. S. R. et S. A. necnon Societatis Regiae Scientiarum Parisien. focii, nummos, quales in Europa nondum vidimus, Palmyrenos, cujus characteres cum alphabeto Palmyreno contulit, et cum eo convenire deprehendit. Apparet in his nummis caput barbatum ad sinistram, cui tres literae a dextra et quatuor a sinistra parte adjectae sunt. Primam literam Γ jod esse doctissimus Combeus recte asserit. Licet enim in alphabeto Palmyreno [Philosoph. Transact. vol. XLVIII pag. 693.] paulo aliter scribatur: attamen in ipsis inscriptionibus Palmyrenis aliquoties eandem habet formam, quae in hoc nummo conspicitur.
page 130 note [a] Vide inscriptionem, 11m lin. 7ma littera 1ma tab. xxiv. et tab. xxx. in medio lineae VItae.
page 132 note [b] Deut. xxviii, 58. ad reverendum nomen hoe honorandum et timendum, Jehovam, Deum tuum. Quod in Hebraico est , Hashshem, Hannora, in. nostro nummo Hashshem Hattemah exprimitur.