Summary
Ab Exemplari quod in Magistri custodia retinetur.
Ad Honorem Christi Jesu, et Fidei ejus incrementum, Anno Domini 1506.
Statuta quæ subsequuntur edita fuerunt per eximiæ pietatis Principem Margaretam, Richmondiæ et Derbiæ Comitissam, atque illustrissimi Regis Angliæ Henrici Septimi Genetricem pro Collegio Christi Cantabrigiæ quod ipsa Princeps, non mediocri sumptu, consummavit, quanquam antea fuerat nonnihil inchoatum per beatæ memoriæ Henricum Sextum Regem quondam Angliæ.
Nos Margareta Comitissa Richmondiæ et Derbiæ, Mater quoque illustrissimi Regis Henrici Septimi:—
CAP. I.
Considerantibus nobis officia varia cujusque personæ intra Collegium hoc, quod jam Christi Collegium in Cantabrigia nuncupavimus, præsentatur universus earum numerus sub ratione corporis unius, cujus Magister, sive Custos, caput est: Decani duo, brachia; Senescallus, et Cistæ communis Præfectus, manus duæ Scholares Socii, solida et potiora corporis ipsius membra; Lector, membrum generationi novæ sobolis deputatum; Scholares Discipuli, seminarium aptissimum; Famuli postremo mercede conducti, velut infimi pedes, sunt. De singulis itaque statuimus, distinguentes quæ cuique pertineant, et juxta nunc dictum ordinem, quo possit statutum quodque facilius et sine magno labore quærenti occurrere; idque fecimus, Johanne Sycklyng nunc Magistro et cæteris ejusdem Collegii Sociis assentientibus, uti inferius in calce patebit.
- Type
- Chapter
- Information
- Documents Relating to the University and Colleges of Cambridge , pp. 175 - 220Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2009First published in: 1852