Book contents
Summary
Henricus Dei gratia Rex Angliæ et Franciæ et Dominus Hiberniæ, Omnibus ad quos præsentes Literæ pervenerint, Salutem: Sciatis quod Noʒ tam informatione Margaretæ Comitissæ Richmond, et Derbiæ aviæ nostræ præcarissimaæ nuper defunctæ, necnon aliorum fidedignorum, quam ex publica fama accepimus, quod Domus sive Prioratus Fratrum relligiosorum Sancti Johannis Evangelistæ in Cantabrigia, de fundatione et patronatu Reverendissimi in Christo Patris Jacobi Eliensis Episcopi, ut in jure ecclesiæ suæ Eliensis; ac terræ, tenementa, redditus, possessiones, ædificia, necnon res, bona, jocalia, et alia ornamenta ecclesiæ, eidem Domui sive Prioratui pie et caritative antiquitus data et collata, et per negligentiam, prodigalitatem atque improvidam et dissolutam dispositionem Prioris et Magistrorum Domus sive Prioratus prædicti et confratrum suorum in tantum dilapidata, destructa, devastata, alienata, diminuta et subtracta existunt, ipsique ad tantam inopiam et paupertatem sunt redacti, quod Divina obsequia, hospitalitatem aut alia misericordiæ et pietatis opera ibidem juxta primævam fundationem et ordinationem Fundatorum suorum usitatam manutenere et supportare, seu se ipsos propter inopiam et defectum sustentationis inibi deservire nequeunt; Eo quod nisi duo tantum in numero in Domo sive Prioratu prædicto a diu extiterunt, qui extra eundem locum religiosum undique vagantur in gravem Omnipotentis Dei offensam, Ordinis et religionis illius dispendium, et Ecclesiæ scandalum; Ita quod Domum sive Prioratum prædictum quasi desolatum relinquere oporteat. Unde præfata Comitissa, avia nostra præcarissima, ad majorem devotionem, quam ad Divini cultus, virtutis et scientiæ augmentum, ac Fidei
- Type
- Chapter
- Information
- Documents Relating to the University and Colleges of Cambridge , pp. 221 - 229Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2009First published in: 1852