TRIUM VIRORUM PRAEFATIO
Published online by Cambridge University Press: 29 August 2010
Summary
Qvam viam praeivit vir eleganti ingenio et doctrina Henricus Drury, seqvutus est doctissumus Gulielmus Linwood, qvom alter Arundines Cami, suaves illas et lepore plenas, alter pari felicitate Anthologiam contexeret Oxoniensem, eandem insistimus non aemulantes nos qvidem: inter duas enim celeberrumas orbis terrarum Academias unumqve Ludum Litterarium aemulatio esse potest nulla: sed, qvom harumce litterarum studia, qvae veremur ne in dies obsolescant, nondum penitus excidisse videremus, condendum censuimus eiusmodi monumentum, qvod posteris hominibus traderet, veteres illas Musas ac Camenas non ad Tamesin solum, sed in Sabrinae etiam ripis aliqvando vestigia posuisse.
Etenim iam anni sunt amplius qvinqvaginta, ex qvo Regiae Scholae Salopiensi praefectus est Samuelis Butlerus, vir omni laude praestantior. Qvi qvid ad litteras antiqvas excolendas, qvid ad pueros liberalius instituendos contulerit, sciunt qvidem multi: qvibus autem difficultatibus obluctatus id effecerit, paucis innotuit, plerisqve vix esset credibile. Nobis igitur hoc opus adgredientibus spes ilia calcar subdidit, fore, ut viri tanti tamqve egregie meriti ‘ haerentem capiti multa cum laude coronam’ novis qvalibuscumqve floribus ornaremus.
In Corolla contexenda qvid cuiqve debuerimus, legentibus erit in propatulo. Qvi nos aut suppetiis instruxerunt aut ingenuo favore proseqvuti sunt, iis, qvotqvot sunt, gratias agimus et habemus ingentes. Neqve vero dubium est nobis qvin multi ubiqve sint Salopienses, qvi si consilii nostri fieri potuissent certiores, summo nos studio nervisqve omnibus adiuvissent. Hos igitur in primis et benevolum qvemqve lectorem enixe rogamus, ut huic opusculo nostro faveant, et, si plura, qvod speramus, non displicuerint, maculis iis, qvas humana parum caverit natura, offendi se ne patiantur.
- Type
- Chapter
- Information
- Sabrinae Corolla in Hortulis Regiae Scholae SalopiensisContexuerunt Tres Viri Floribus Legendis, pp. vii - viiiPublisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010