Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
The archbishop's mandate for the convocation
Iohannes, permissione divina Eboracensis archiepiscopus, Angliae primas et apostolicae sedis legatus venerabili fratri nostro Domino Thomae, Dei gratia Dunelmensi episcopo suffraganeo nostro salutem, et fraternam in Domino caritatem. Quamquam sacrorum canonum definiant instituta quod per metropolitanos singulos in suis provinciis saltern semel in anno pro corrigendis erroribus, moribus reformandis, emendandis excessibus et ecclesiasticis negotiis, causis et querelis pertractandis et debita cum maturitate discutiendis provincialia concilia celebrentur, hoc tamen tune potissimum noscitur exequendum cum grandia nimis et ardua negotia multiplicibus implicita difficultatibus manifestis onusta periculis non unius provinciae solitus vel ecclesiae sed ecclesiarum omnium statum et tranquillitatem concernentia emergere contigerit aut imminere, quibus pro congruentis appositione remedii seu medelae maturi deliberatione concilii occurrere necesse constat et providere. His igitur et aliis legitimis de causis venerabiles confratres ecclesiae nostrae suffraganeos ceterosque praelatos, exemptos et non exemptos, ac clerum provinciae nostrae Eboracensis ad diem et locum infrascriptos decrevimus convocandos. Quocirca, reverende frater, tenore praesentium peremptorie vos citamus ac priorem ecclesiae vestrae Dunelmensis et capitulum eiusdem universosque abbates et priores alios etiam electivos exemptos et non exemptos, archidiaconos, decanos, capitula, conventus et collegia, clerumque totum dictarum civitatis et dioecesis Dunelmensium per vos citari in virtute oboedientiae volumus, et mandamus quod vos reverende frater dictique abbates, priores, archidiaconi et decani personaliter, conventus vero capitula et collegia huiusmodi per procuratores suos singulos, clerusque per duos procuratores sufficientes et idoneos ab ipsis conventibus, capitulis, collegiis et clero legitime deputatos, in ecclesia nostra cathedrali Sancti Petri Eboracensis tertio die mensis Octobris proximo futuri [3 October 1432] coram nobis seu nostris locumtenentibus aut commissariis seu commissario in eaparte deputatis seu deputato compareatis et compareant ac eorum quilibet compareat, de et super praemissis et aliis quae ibidem exponi contigerit una nobiscum vel cum nostris commissariis aut commissario huiusmodi aliisque praelatis dictae nostrae provinciae tractaturi, vestrumque ac suum consilium in ea parte impensuri, his etiam quae ibidem concorditer ordinari contigerit consensuri ulteriusque facturi et recepturi quod huiusmodi convocationis negotia exigunt et natura Vobis etiam reverende frater per praesentes intimamus et denuntiamus ac per vos singulis abbatibus, prioribus, archidiaconis et decanis ac aliis dictarum civitatis et dioecesis praelatis intimari volumus et iniungi quod vos aut ipsos a personali comparitione in huiusmodi congregatione dictis die et loco nostra auctoritate Deo concedente facienda excusatos habere non intendimus ista vice, sed absentium contumacias, si qui forsan absentes fiierint, iuxta iuris exigentiam canonice puniemus.
To save this book to your Kindle, first ensure [email protected] is added to your Approved Personal Document E-mail List under your Personal Document Settings on the Manage Your Content and Devices page of your Amazon account. Then enter the ‘name’ part of your Kindle email address below. Find out more about saving to your Kindle.
Note you can select to save to either the @free.kindle.com or @kindle.com variations. ‘@free.kindle.com’ emails are free but can only be saved to your device when it is connected to wi-fi. ‘@kindle.com’ emails can be delivered even when you are not connected to wi-fi, but note that service fees apply.
Find out more about the Kindle Personal Document Service.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Dropbox.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Google Drive.