The Convocation of May 1385
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The first royal writ
Richardus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae, venerabili in Christo patri Willelmo, eadem gratia Cantuariensi archiepiscopo, totius Angliae primati, salutem. Quia certitudinaliter intelleximus quod inimici nostri Franciae et alii sibi adhaerentes inter se alligati et undique hostiliter congregati, multimode quaerunt et coniecturant qualiter nos et fideles nostros ecclesiam et regnum Anglicana miserabiliter conterere et destruere valeant, et ea maligna de causa dictum regnum nostrum accumulato toto posse so ad idem regnum et ecclesiam sanctam, nosque et totam linguam Anglicanam subvertenda invadere proponunt infra breve, nisi eis per nos gratia nobis favente divina cautius et virilius resistatur. Nos ex ferventi desiderio quod ad salvationem regni et ecclesiae praedictorum habemus de deliberato consilio praelatorum, magnatum et aliorum fidelium dicti regni nostri cum quibus communicavimus in hac parte, sumpsimus firmum propositum ad partes transmarinas fortiori exercitu et ad citius quo possumus in instanti aestate personaliter transmeare, ut sic impedito dictorum adversariorum nsotrorum imaginato proposito, ipsos magis offendere et debellare, succurrente nobis Altissimo, valeamus per quod sumptus ac census et expensas inaestimabiles effundere nos oportet. Verum quia ad ipsorum onerum et sumptuum supportationem absque maximo iuvamine fidelium nostrorum non sufficimus, sicut scitis; vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini, rogando mandamus quatenus tarn arduitate negotiorum praedictorum, quam grandibus periculis quae ecclesiae et regno praedictis oculata fide imminere conspicitis, attentis et debite consideratis, suffraganeos vestros, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates, priores, et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia, totumque clerum vestrarum dioceseos et provinciae ad comparendum coram vobis Londoniis ad certum diem citra mediam Dominicam quadragesimae proximo futuram [12 March 1385], more solito convocari faciatis; et eis dictis negotiis et periculis ibidem plenius expositis et declaratis, ipsos ad subsidium in hoc casu competens et necessarium in supportationem dictorum onerum et sumptuum nobis concedendum, eo specialius et cum efficacia qua magis sciveritis vel poteritis, tanta necessitate causante, inducatis, et partes vestras ad hoc effectualiter apponatis, nos in cancellaria nostra de quantitate subsidii illius, ac de terminis solutionis eiusdem certificantes. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac salvationem et defensionem ecclesiae et regni praedictorum diligitis, nullatenus omittatis. Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo quintodecimo die Ianuarii anno regni nostri octavo [15 January 1385].
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 87 - 96Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024