Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
The royal writ
Henricus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Henrico, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi Angliae primati, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum regni nostri ac honorem et utilitatem Ecclesiae Anglicanae intime concernentibus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis universos et singulos episcopos Eboracensis provinciae ac decanos et priores ecclesiarum cathedralium abbates et priores et alios electivos exemptos et non exemptos necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet dioecesis eiusdem provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis vel alibi prout melius expedire videritis, citra octabas Sancti Hilarii proximo futuras [20 January 1416] more solito convocari faciatis, ad tractandum, concordandum, consentiendum et concludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum dicti regni ac honorem et utilitatem ecclesiae praedictae diligitis nullatenus omittatis. Teste Iohanne duce Bedfordiae custode Angliae apud Westmonasterium duodecimo die Novembris anno regni nostri secundo [12 November 1415].
The archbishop's prorogation of the convocation
Henricus, permissione divina Eboracensis archiepiscopus etc. venerabili fratri nostro Domino Thomae Dei gratia Dunelmensi episcopi salutem et fraternam in Domino caritatem. Cum nuper convocationem nostram praelatorum et cleri nostrorum dioecesis et provinciae in ecclesia nostra Eboracensi celebrantes, convocationem eandem iudicialiter et publice in praesentia vestra praelatorumque [et] cleri tune praesentium certis iustis ex causis quae praelatorum tune absentium personalem praesentiam requirebant sicuti requirunt de praesenti usque ad quartum decimum diem mensis Ianuarii proximo futuri [ 14 January 1416] cum continuatione et prorogatione dierum sequentium et loci seu locorum si oporteat continuavimus et prorogavimus, matura deliberatione praehabita super hoc; quocirca vobis mandamus quatenus citetis seu citari faciatis peremptorie omnes et singulos abbates, priores et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon capitula, conventus et collegia totumque clerum vestrae dioecesis quatenus ipsi abbates, priores et alii electivi, exempti et non exempti personaliter ac alii supradicti per procuratores idoneos compareant et compareat quolibet eorum dicto quarto decimo die in ecclesia nostra praedicta, omni excusatione cessante, nobiscum super negotiis arduis regis, regni et Ecclesiae Anglicanae alias interessentibus expositis, et iterum exponendis tractaturi et conclusuri.
To save this book to your Kindle, first ensure [email protected] is added to your Approved Personal Document E-mail List under your Personal Document Settings on the Manage Your Content and Devices page of your Amazon account. Then enter the ‘name’ part of your Kindle email address below. Find out more about saving to your Kindle.
Note you can select to save to either the @free.kindle.com or @kindle.com variations. ‘@free.kindle.com’ emails are free but can only be saved to your device when it is connected to wi-fi. ‘@kindle.com’ emails can be delivered even when you are not connected to wi-fi, but note that service fees apply.
Find out more about the Kindle Personal Document Service.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Dropbox.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Google Drive.