Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
The archbishop's mandate
Iohannes, permissione divina Eboracensis archiepiscopus, Angliae primas et apostolicae sedis legatus, venerabili fratri nostro Domino Thomae, Dei gratia Carliolensi episcopo, suffraganeo nostro, vel eius in spiritualibus vicario generali, salutem et fraternae caritatis in Domino continuum incrementum. Breve regium secundo die praesentis mensis Aprilis [2 April 1371] recepimus in haec verba:
Edwardus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Iohanni, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi Angliae primati, salutem. Qualiter negotia tarn nos, statum regni nostri quam necessariam defensionem eiusdem contingenia ac onera propter hoc nobis incumbentia vobis et aliis in praesenti parliamento nostro existentibus plenius exposuimus vos non latet ad quorum onerum supportationem absque adiutorio fidelium nostrorum non sufficimus sicut scitis per quod aliquos subsidium congruum in supportationem tantorum onerum a vobis et aliis de clero dioecesis et provinciae vestrarum in dicto parliamento tune praesentibus nobis concedi petivimus sicut urgens necessitas et evidens utilitas id exposcunt. Nos ut dicta negotia quae salvationem tarn sanctae ecclesiae quam regni nostri Angliae maturiori deliberatione valeant expediri. Vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus attentis tarn arduitate negotiorum praedictorum quam periculis quae pro defectu defensionis huiusmodi verisimiliter evenire possent suffraganeos vestros, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet dioecesis dictae vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Sancti Petri Eboracensis vel alibi ubi expedire videritis ad breviorem diem quern poteritis more solito convocari faciatis et expositis eis dictis negotiis ibidem ipsos ad aliquod competens subsidium nobis in auxilium supportationis dictorum onerum concedendum cum efficiacia indicatis et preces vestras ad hoc effectualiter apponatis. Nos dequantitate subsidii illius ac de terminis solutionis eiusdem certificantes. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac salvationem et defensionem regni et ecclesiae praedictorum diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso apud Westmonasterium vicesimo septimo die Martii anno regni nostri Angliae quadragesimo quinto regnive nostri Franciae tricesimo secundo [27 March 1371].
To save this book to your Kindle, first ensure [email protected] is added to your Approved Personal Document E-mail List under your Personal Document Settings on the Manage Your Content and Devices page of your Amazon account. Then enter the ‘name’ part of your Kindle email address below. Find out more about saving to your Kindle.
Note you can select to save to either the @free.kindle.com or @kindle.com variations. ‘@free.kindle.com’ emails are free but can only be saved to your device when it is connected to wi-fi. ‘@kindle.com’ emails can be delivered even when you are not connected to wi-fi, but note that service fees apply.
Find out more about the Kindle Personal Document Service.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Dropbox.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Google Drive.