Appendix: The censorship of Bishop Pecock's books
Published online by Cambridge University Press: 11 January 2024
Summary
Monitio cum citatione contra studentes in libris damnatis
Thomas etc., dilectis filiis universis et singulis rectoribus, et curatis et non curatis, quibuscumque per nostram provinciam Cantuariensem et necnon cuicumque Verbum Dei ad crucem Sancti Pauli Londoniarum praedicante sive praedicaturo salutem, gratiam et benedictionem.
Inter solicitudines [342r] nostris humeris incumbentes cura solerti revolimus ut ea quae causam praestant erroris extirpare et in viam veritatis reinducere errantes ipsoque lucrifacere Deo sua nobis co-operante gratia valeamus. Cum itaque multorum querela immo evidentia facti quod dolenter referimus nostrum deduxerit ad auditum quod nonnulli nostrae provinciae Cantuariensis plus sapere conantes quam oportet libros habentes diversorum operum non solum confratris nostri Cicestrensis episcopi in vulgari Anglico compositos quos coram nobis exhibitos et per nos examinatos tanquam errorum et haeresum suspectos quantum ad usum suspendimus et damnavimus, contra eos tamen iuxta potestatem nobis desuper attributam et iuris exigentiam cum omni celeritate accommoda ulterius processuri, sed alios e Latino in Anglicum ex Sacra Scriptura traductos sive translatos in ipsis libris student et laborant, sanctorum patrum sanctionibus, dictis et decretis quae alma mater ecclesia hactenus approbant spretis partiter et neglectis, quo sic1508 in Ecclesia Anglicana praesertim in provincia nostra Cantuariensi talia murmura, seditiones sectionesque et scandala sunt exorta ut, si non opportunum his remedium celerius apponatur, ecclesia praedicta erit - quod Deus avertat - enormiter sanciata, quo circa vobis communiter et divisim committimus et mandamus firmiter iniungentes quatenus moneatis peremptorie et in genere omnes et singulos nostrae Cantuariensis provinciae subditos libros huiusmodi in sua custodia habentes cuiuscunque status, praeeminentiae, gradus, ordinis, sexus vel conditionis existant sub poenis infrascriptis quos nos etiam tenore praesentium sic monemus quod infra viginti dierum spatium a tempore monitionis vestrae quinverius nostrae continue numerandorum quorum viginti dierum sex pro primo, sex pro secundo et reliquos dictorum viginti dierum pro tertio et peremptorio termino ac monitione canonica eis et eorum cuilibet assignamus et praefigimus ac sic per vos assignari et praefigi volumus et mandamus libros antedictos omnes et singulos nobis aut confratribus nostris co-episcopis, locorum diocesanis, nostrae provinciae Cantuariensis revelent, exhibeant et tradant realiter et cum effectu sub poena maioris excommunicationis quam in singularum libros antedictos habentium et illos (ut praemittitur), non revelantium, exhibentium et tradentium personas eorum contumacia mora, culpa et negligentia atque praedicta monitione canonica praecedentibus ferimus et promulgamus exnunc prout extunc et extunc prout exnunc in his scriptis.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 461 - 462Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024