Book VII
from Historia Iherosolimitana
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
Summary
Superna pietas humano destitutis auxilio nisi previdisset, ex Francigenis, iam civibus Antiochenis, nullus superesset. Sed cum iam vita diffiderent omniaque eis mortem intemptarent, placuit Deo Salvatori, Regi regum, Ihesu Christo, ut cuidam sacerdoti suo appareret, dum quadam nocte in ecclesia sue caste genitricis dormiret. Erant autem cum eo ipsa virgo mater Maria et beatus Petrus apostolus, cui pastoratum ovium suarum dedit ipse Dominus. Cui et ait: ‘Agnoscis me?’ Cui sacerdos: ‘Non. Tu qui es, domine?’ Tunc in capite Salvatoris crux cepit apparere. Cui iterum Dominus: ‘Adhuc agnoscis me?’ Iterum sacerdos respondit: ‘Non aliter agnosco te, nisi quia crucem in tuo capite video, sicut in imaginibus que fiunt in honore Domini nostri Ihesu Christi Salvatoris videre soleo.’ Et ait Dominus ad eum: ‘Ecce, ego ipse sum.’ Sacerdos vero ut audivit quia Dominus est, statim prostravit se ad pedes eius, suppliciter obsecrans, ut suis Christianis subveniret fame et hostium inpressione laborantibus. Cui ait: ‘Nonne tibi videtur quod bene adiuverim eos huc usque, quia illis et Niceam tradidi civitatem, et omnia que eis supervenere bella vincere feci? In obsidione Antiochie eorum miserie condolui; nunc vero ad extremum civitatis ingressum tribui. Omnes tribulationes et impedimenta que passi sunt ideo evenire permisi, quoniam multa nefanda operati sunt cum Christianis mulieribus et paganis, que valde displicent in oculis meis.’ Ad hec mater misericordie virgo piissima et beatus Petrus apostolus ceciderunt ad pedes eius, rogantes ut populi sui misereretur. Adiecit autem beatus apostolus sue precationi, et ait: ‘Domine, gratias ago tibi, quoniam ecclesiam meam in potestate tuorum servorum dedisti, quam propter malitiam inhabitantium in ea tot annorum curriculis paganorum feditatibus sordidari permisisti. Inde in celis letantur sancti angeli et consortes mei tui apostoli.’
- Type
- Chapter
- Information
- The Historia Iherosolimitana of Robert the Monk , pp. 67 - 82Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2013