Book V
from Historia Iherosolimitana
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
Summary
Dumque hec crebro vicissitudinum actitarentur impulsu, preambulus quidam advenit, qui nuncios principis Babilonie in crastinum preconabatur advenire, et a principibus castrorum fiduciam querit veniendi secure. Qui libenter annuunt, seseque eorum susceptioni sollempniter premuniunt. Tentoria variis ornamentorum generibus venustantur; terre infixis sudibus scuta apponuntur, quibus in crastinum quintane ludus, scilicet equestris, exerceretur. Alee, scaci, veloces cursus equorum flexis in girum frenis non defuerunt, et militares impetus hastarumque vibrationes in alterutrum ibi celebrate sunt. In quibus actibus monstrabatur, quia nullo pavore trepidabant qui talia operabantur. Talia quippe iuventus excolebat, sed etate sensuque seniores in unum consederant, causasque consilii et prudentie conferebant. Interim Babilonienses nuntii cum adproximarent, tantosque tanto gaudio tripudiantes conspicarentur, mirati sunt, quoniam relatio usque Babiloniam cucurrerat, quia et fame cruciabantur et pavore concutiebantur. Adducti igitur ante principes sunt, et in hec verba retulerunt que eis commissa sunt: “Dominus noster, admiravissus Babilonie, mandat vobis Francorum principibus salutem et amicitiam, si eius voluntati vultis obedire. In aula regis Persarum dominique nostri magnus pro vobis congregatus est conventus, septemque diebus protelatum est consilium, quid eis super hoc esset agendum. Mirantur enim ut quid sic armati queritis Domini vestri Sepulcrum, gentem suam a finibus diu possessis exterminantes, immo, quod nefarium est peregrinis, in ore gladii trucidantes. Quod si de cetero in pera et baculo vultis ire, cum honore maximo rerumque opulentia vos illuc facient pertransire. De peditibus equites facient; qui pauperes sunt in toto itinere nec in reditu amplius esurient.
- Type
- Chapter
- Information
- The Historia Iherosolimitana of Robert the Monk , pp. 47 - 55Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2013