Book IV
from Historia Iherosolimitana
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
Summary
Quia vero urbs Antiochena non solum naturali situ, verum etiam menibus excelsis turribusque in altum porrectis, densissimisque in cacuminibus murorum propugnaculis premunita erat, consilium inierunt principes, quod contra eam pugnarent non virtute, sed ingenio; arte, non marte; machinamento, non conflictu bellico. Prius igitur pontem supra flumen statuerunt, ut expeditius flumen transirent, quotiens transeundi necesse haberent. Tunc quippe in confinio urbis magnam bonorum fructuum ubertatem inveniebant, copiosas vindemias, foveas frumento et hordeo aliisque cibariis plenas, arboresque multi generis pomis suis refertas. Hoc quoque insinuabant eis Armenii qui in civitate erant, quique in die consentientibus Turcis ad eos veniebant; sed eorum uxores et filii in urbe remanebant. Et hoc totum, licet Christiani essent, callide tamen faciebant, quoniam dicta nostrorum sive facta Turcis intus renunciabant. Construuntur a Christocolis bellica machinamenta ad oppugnandum congrua, turres lignee, baliste, falces, arietes, sues, talpe, tela, sudes, et funde, et si qua alia potuerunt ulla excogitari mente. Sed quid valuerunt adversum urbem inexpugnabilem, presertim cum tot in ea essent defensores, qui etiam cum nostris campestri prelio pugnare potuissent, si Christiani nominis inimici non fuissent?// Phosphorus aurore rutilos precesserat ortus,/ ipsaque rorifluo cum iam candore vibraret,/ solque venustaret flammanti lumine mundum./ Exsurgunt propere proceres procerumque caterve,/ armaque corripiunt, et ad urbis menia currunt./ Pugna quidem dextra forti fit et intus et extra./ Illi defendunt, dum nostri spicula fundunt,/ telaque cum baculis, necnon lapidesque sudesque./ Fit labor inmanis, sed profectus fit inanis./ Sicque recesserunt, quia sternere non potuerunt/ turres et muros, vi nulla corruituros./ Cumque vident nostri, quia nil sibi proficit, illam/ dimittunt pugnam; retinent tamen obsidionem.// Turci quippe in sua confidentes munitissima civitate, nocte ianuis apertis exibant, et in castra sagittas trahebant.
- Type
- Chapter
- Information
- The Historia Iherosolimitana of Robert the Monk , pp. 35 - 46Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2013