No CrossRef data available.
Published online by Cambridge University Press: 24 July 2012
Gratulor tibi ex animo, Willielme dilectissime, tibi omnia procedere rectè, atque ex voto; praecipuè vero Almam Matrem Academiam tuo merito concessisse, quod rarentèr tironibus contingit, et σχολαςικὸν et χαριςικὸν de tuâ munificientiâ. Praeclara sanè et egregia de tuâ indole atque ingenio mecum sperant omnes tui: tu etiam ipse, modò fueris ausus, profectus dabis quos non expectas. In isto certò lumine omnia clariùs videbis. quàm in nostro angulo. Confido tamen neque te olim nostrae amicitiae et puerilis institutionis poeniturum. Subit mihi, ex occasione hâc, communicare tecum quod nuperrimè legenti occurrit de voce βροτὸς, atque etiam βϱότος, quae posterior vox emortuum sanguinem, sive tabum significat. Satis scio tibi nondum excidisse, quod saepiùs à me audieras; linguam scilicet Romanorum constare ferè ex obsoletis Graecis vocabulis. Quod igitur postero tempore communi Graecorum dialecto βροτὸς efferebatur, illud olim μορτὸς fuerat, unde et Latinis, sive adjectivum, sive malis participium, mortuus. Si unde illud nôrim quaeras, praestò est Alexandrinus Ammonius, qui eruditissimè in Aristotelis logicam commentatus est. In libellum ωερὶ ἑρμηνείας haec habet: : quod est, condidimus urbes nos mortales. Graecis autem scriptoribus Graecus poëta Callimachus, cujus Hymni in deos adhuc exstant, ὁ Κυρηναῖος, à patriâ Cyrene dicitur.
page 207 note [a] Veteribus onim quivis pro Deo crat.
page 208 note [b] Sicuti et Γὼγ five Γύγης apud Mosen.
page 208 note [c] De Emendat. Temp.
page 208 note [d] Libro de velandis virginibus.