Book contents
- Frontmatter
- Contents
- Philosophical introduction
- Editorial introduction
- Meditationes de prima philosophia
- Meditatio Prima: De iis quae in dubium revocari possunt
- Meditatio Secunda: De natura mentis humanae: quod ipsa sit notior quam corpus
- Meditatio Tertia: De Deo, quod existat
- Meditatio Quarta: De vero et falso
- Meditatio Quinta: De essentia rerum materialium; et iterum de Deo, quod existat
- Meditatio Sexta: De rerum materialium existentia, et reali mentis a corpore distinctione
- OBJECTIONES CUM RESPONSIONIBUS
- Index
Meditatio Prima: De iis quae in dubium revocari possunt
First Meditation: What can be called into doubt
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
- Frontmatter
- Contents
- Philosophical introduction
- Editorial introduction
- Meditationes de prima philosophia
- Meditatio Prima: De iis quae in dubium revocari possunt
- Meditatio Secunda: De natura mentis humanae: quod ipsa sit notior quam corpus
- Meditatio Tertia: De Deo, quod existat
- Meditatio Quarta: De vero et falso
- Meditatio Quinta: De essentia rerum materialium; et iterum de Deo, quod existat
- Meditatio Sexta: De rerum materialium existentia, et reali mentis a corpore distinctione
- OBJECTIONES CUM RESPONSIONIBUS
- Index
Summary
De iis quae in dubium revocari possunt
Animadverti jam ante aliquot annos quam multa, ineunte aetate, falsa pro veris admiserim, et quam dubia sint quaecunque istis postea superextruxi, ac proinde funditus omnia semel in vita esse evertenda, atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si quid aliquando firmum et mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens opus esse videbatur, eamque aetatem expectabam, quae foret tam matura, ut capessendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpa, si quod temporis superest ad agendum, deliberando consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis omnibus exsolvi, securum mihi otium procuravi, solus secedo, serio tandem et libere generali huic mearum opinionum eversioni vacabo.
Ad hoc autem non erit necesse, ut omnes esse falsas ostendam, quod nunquam fortassis assequi possem; sed quia jam ratio persuadet, non minus accurate ab iis quae non plane certa sunt atque indubitata, quam ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec ideo etiam singulae erunt percurrendae, quod operis esset infiniti; sed quia, suffossis fundamentis, quidquid iis superaedificatum est sponte collabitur, aggrediar statim ipsa principia, quibus illud omne quod olim credidi nitebatur.
- Type
- Chapter
- Information
- René Descartes: Meditations on First PhilosophyWith Selections from the Objections and Replies, pp. 22 - 31Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2013